Tob 2

. etc. BED., in Tob., tom. 2. Nemo miretur si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret nunquam nigro atramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur: quia Deus lux est. Sed si nomen diaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Caecatus ergo Tobias populum Israel significat. Fatigatus a sepultura est caecatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non admittit. Ita spiritualer fatigatus dormit, qui vigilare, stare, viriliter agere, et confortari negligit. Cui dicitur: BED., ibid. Hirundines propter levem volatum, superbiam levitatemque significant: quarum immunditia quibus dominatur excaecat. Nido hirundineo suppositus dormit, qui levitati lasciviae, ac superbiae se incantus subjicit. Haec caecitas populo Israel, imminente Domini adventu in carne, maxime praevaluit, cum romanae servitutis jugo laboraret, et divinae legis praecepta male vivendo violaret. . etc. Quia a domo Dei incipit judicium. Unde: Qui non corripitur non est filius: etc. BED., ibid. Erant in populo, etc., usque ad unde: . .